- RUSTICAE Tribus
- RUSTICAE Tribusapud Romanos, hanc habuêre originem. Servius Tullus, auctâ mirum in modum adventitiâ multitudine. quam in tertiam Tribum; Lucerum scil. Romulus coniecerat; auctâ etiam Urbe, quam fecerat ampliorem, totam urbanam multitudinem, in quatuor partes, secundum loca habitationum, destribuit, quas a tributo Tribus appellavit, neglectis illis Tribubus generalibus tribus a Romulo instritutis, iisque nomina indidit Suburanae, Palatinae; Esquilmae et Collinae, atque eas Urbanas Tribus appellavit. Postea idem universam multitudinem Rusticam in quidecim Tribus divisit, illisque fimiliter nomina a locis in posuit: quarum tamen multae postea, in libertatem Civitate vindicata, illustrium aliquot familiarum nomina sibi ascivêre. Accessêre tandem Tribus aliae, donec numerus 35. expleretur, qui integer usque ad extrema Reip. tempora permansit, Carol. Sigonius de antiq. iure civ. Rom. l. 3. c. 3. Vide quoque Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 15. et in voce Tribus. Hae omnes divisae fuerunt in Urbanas et Rustica, quaesic dictae ideo sunt, teste Dionysiô, l. 4. quod primis quidem temporibus Urbanis ii qui urbem: Rusticis illi, qui rus haberent, comprehenderentur. Posterioribus vero temporibus hoc discrimen inter utrasque tribus fuit, quod Rusticae Urbanis longe praeferrentur, et ita optimus ac praestantissimus quisque in illis censeri vellet, ac tum Tribus, non Urbis, sed Civitatis, partes haberentur. Cuius rei causas duas fuisse laudatus Sigonius refert vitae nimirum Rusticae commendationem, et Censoriamnotam, de qua utraque. Vide Varronem de Re rust. l. 2. c. 3. Plinium, l. 18. c. 3. Livium, l. 8. e quibus discimus, in Urbanas Tribus transferri ignominiae, desidiae et probro fuisse, Fabiumque Censorem in duas partes divisâ civitate, cum aliud integer populus, fautor et cultor bonorum; aliud forensis factio teneret, omnem forensem turbam, ne humilimorum in manu essent Comitia, excretam in quatuor Tribus coniecisse, Urbanasque eas appellitâsse. Vide iterum Rosin. loc. cit.Rusticarum XV. Tribuum antiquarum, nomina.α. Aemilia, antiquô nomine, quod a loco peitum erat, relictô, ad imitationem Claudiae, a gente seu familia cognomine illustri. appellari maluit: quod tum videtur factum, cum forensi turbâ, in Urbanas Tribus coniecta, viles eae haberi, et illustres familiae in Rusticas, in quibus agros suos habebant, concedere inciperent. β. Claudia, ab Applo Claudio denominata, vetus nomen primadeposuit, quam dein multae aliae sequutae. γ Cornelia, a gente Cornelia. δ. Fabia, a gente cognomine ε Galeria, antiquum nomen retinuit, a loco nobis ignoto; an a fluvio Thusciae Galeso dicta, quasi Galesia. ζ Horatia, a gente. η. Laemonia, a vico Lemonio. θ. Menenia, a gente, Papira, a ι Papira, a gente. κ. Pollia, a loco, cuius nomen ac memoria intercidit. λ. Papinia, ab agro Papinio. μ. Romulia, vel Romilia, ab agro quem Romulus Veientibus eripuerat. ν. Sergia, a gente. ξ. Veturia, prius Vetusia, similiter a gente. ο. Voltinia, a loco nobis hodie ignoto nomea accepit. Vide quamque harum suis locis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.